monumenta.ch > Lucanus > sectio 649 > sectio 613 > 50 > sectio 137 > sectio 396 > sectio 297 > sectio 373 > sectio 203 > sectio 557 > sectio 266 > sectio 157 > sectio 176 > sectio 174 > sectio 248 > sectio 337 > sectio 5 > bnf8040.19 > VI. DE MONTE OLIVETI ET LOCIS SANCTIS IN EO. > sectio 392 > sectio 599 > 14 > sectio 3 > csg251.85 > sectio 46 > sectio 510 > sectio 107 > sectio 509 > sectio 645 > csg250.248 > sectio 700 > 30 > sectio 697 > uldLIP7.233 > sectio 187 > csg250.247 > sectio 7 > sectio 75 > sectio 561 > sectio 277 > bnf7900A.201 > ubk2°Ms.poet.etroman.5.249 > bnf8041.45 > sectio 63 > bavPal.lat.869.143 > bbb45.9v > bnf8041.36 > sectio 376 > sectio 629 > sectio 585 > sectio 668 > sectio 487 > sectio 44 > sectio 241 > sectio 321 > uldLIP7.249 > IN QVO DOMINVS BAPTIZATVS EST. > sectio 1 > 4 > sectio 22 > 1 > 24
Beda, De Arte Metrica, XXIII De metro trochaico. <<<     >>> XXV Quod tria sunt genera poematis.

Beda Venerabilis, De Arte Metrica, XXIV De rhythmo.

1 Haec de metris eminentioribus commemorasse sufficiat, quorum exempla copiosiora apud scriptores invenimus; praeterea sunt metra alia perplura quae in libris Centimetrorum simplicibus monstrata exemplis quisquis cupit, reperiet. Reperiuntur quaedam et in insigni illo volumine Porphyrii poetae, [Paris., quo . . . . misso.] quod ad Constantinum Augustum missum meruit de exsilio liberari.
2 Quae quia pagana erant, nos tangere non libuit. Videtur autem rhythmus metris esse consimilis, quae est verborum modulata compositio non metrica ratione, sed numero syllabarum ad indicium aurium examinata, ut sunt carmina vulgarium poetarum. Et quidem rhythmus sine metro esse potest, metrum vero sine rhythmo esse non potest: quod liquidius ita definitur.
3 Metrum est ratio cum modulatione; rhythmus modulatio sine ratione: plerumque tamen casu quodam invenies etiam rationem in rhythmo non artificis moderatione servatam, sed sono et ipsa modulatione ducente, quem vulgares poetae necesse est rustice, docti faciant docte; quomodo et ad instar iambici metri pulcherrime factus est hymnus ille praeclarus:
Rex aeterne Domine,
Rerum creator omnium
Qui eras ante secula
Semper cum patre filius
Et alii Ambrosiani non pauci.
4 Item ad formam metri trochaici canunt hymnum de die iudicii per alphabetum:
Apparebit repentina
Dies magna Domini,
Fur obscura velut nocte
Improvisos occupans.
Beda Venerabilis HOME

bmo296.44 bmv414.52 bnf7491.124 bnf7551.130 bnf7558.77 bnf16668.21 bpt100.69 csg876.254 med6824.221

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik